Jeremiah 13:24 Cross References - Vulgate

24 et disseminabo eos quasi stipulam quae vento raptatur in deserto

Leviticus 26:33

33 vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium eritque terra vestra deserta et civitates dirutae

Deuteronomy 4:27

27 atque disperget in omnes gentes et remanebitis pauci in nationibus ad quas vos ducturus est Dominus

Deuteronomy 28:64

64 disperget te Dominus in omnes populos a summitate terrae usque ad terminos eius et servies ibi diis alienis quos et tu ignoras et patres tui lignis et lapidibus

Deuteronomy 32:26

26 dixi ubinam sunt cessare faciam ex hominibus memoriam eorum

Psalms 1:4

4 non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus

Psalms 83:13-15

13 Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti 14 quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes 15 sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos

Isaiah 17:13

13 sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium et increpabit eum et fugiet procul et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate

Isaiah 41:16

16 ventilabis eos et ventus tollet et turbo disperget eos et tu exultabis in Domino in Sancto Israhel laetaberis

Jeremiah 4:11-12

11 in tempore illo dicetur populo huic et Hierusalem ventus urens in viis quae sunt in deserto viae filiae populi mei non ad ventilandum et ad purgandum 12 spiritus plenus ex his veniet mihi et nunc ego sed loquar iudicia mea cum eis

Ezekiel 5:2

2 tertiam partem igni conbures in medio civitatis iuxta conpletionem dierum obsidionis et adsumens tertiam partem concides gladio in circuitu eius tertiam vero aliam disperges in ventum et gladium nudabo post eos

Ezekiel 5:12

12 tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio tui et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos

Ezekiel 6:8

8 et relinquam in vobis eos qui fugerint gladium in gentibus cum dispersero vos in terris

Ezekiel 17:21

21 et omnes profugi eius cum universo agmine gladio cadent residui autem in omnem ventum dispergentur et scietis quia ego Dominus locutus sum

Hosea 13:3

3 idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario

Zephaniah 2:2

2 priusquam pariat iussio quasi pulverem transeuntem diem antequam veniat super vos ira furoris Domini antequam veniat super vos dies furoris Domini

Luke 21:24

24 et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.