Jeremiah 13:13 Cross References - Vulgate

13 et dices ad eos haec dicit Dominus ecce ego implebo omnes habitatores terrae huius et reges qui sedent de stirpe David super thronum eius et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Hierusalem ebrietate

Psalms 60:3

3 dedisti timentibus te signum ut fugerent a facie arcus semper ut liberentur amici tui

Psalms 75:8

8 et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti

Isaiah 29:9

9 obstupescite et admiramini fluctuate et vacillate inebriamini et non a vino movemini et non ebrietate

Isaiah 49:26

26 et cibabo hostes tuos carnibus suis et quasi musto sanguine suo inebriabuntur et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Iacob

Isaiah 51:17

17 elevare elevare consurge Hierusalem quae bibisti de manu Domini calicem irae eius usque ad fundum calicis soporis bibisti et epotasti usque ad feces

Isaiah 51:21

21 idcirco audi hoc paupercula et ebria non a vino

Isaiah 63:6

6 et conculcavi populos in furore meo et inebriavi eos in indignatione mea et detraxi in terra virtutem eorum

Jeremiah 25:15-18

15 quia sic dicit Dominus exercituum Deus Israhel sume calicem vini furoris huius de manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te 16 et bibent et turbabuntur et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos 17 et accepi calicem de manu Domini et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus 18 Hierusalem et civitatibus Iudae et regibus eius et principibus eius ut darem eos in solitudinem et in stuporem in sibilum et in maledictionem sicut est dies ista

Jeremiah 25:27

27 et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel bibite et inebriamini et vomite et cadite neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos

Jeremiah 51:7

7 calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram de vino eius biberunt gentes et ideo commotae sunt

Jeremiah 51:57

57 et inebriabo principes eius et sapientes eius duces eius et magistratus eius et fortes eius et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur ait Rex Dominus exercituum nomen eius

Habakkuk 2:16

16 repletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque et consopire circumdabit te calix dexterae Domini et vomitus ignominiae super gloriam tuam

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.