James 5:8 Cross References - Vulgate

8 patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit

Genesis 49:18

18 salutare tuum expectabo Domine

Psalms 27:14

14 expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum

Psalms 37:7

7 deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat

Psalms 40:1-3

1 pro victoria David canticum expectans expectavi Dominum et inclinatus est ad me 2 et audivit clamorem meum et eduxit me de lacu famoso de luto caeni et statuit super petram pedes meos stabilivit gressus meos 3 et dedit in ore meo canticum novum laudem Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino

Psalms 130:5

5 anima mea ad Dominum

Lamentations 3:25-26

25 TETH bonus est Dominus sperantibus in eum animae quaerenti illum 26 TETH bonum est praestolari cum silentio salutare Domini

Micah 7:7

7 ego autem ad Dominum aspiciam expectabo Deum salvatorem meum audiet me Deus meus

Habakkuk 2:3

3 quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non mentietur si moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et non tardabit

Romans 8:25

25 si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus

Romans 13:11-12

11 et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus 12 nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis

Galatians 5:22

22 fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas

Philippians 4:5

5 modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope

1 Thessalonians 1:10

10 et expectare Filium eius de caelis quem suscitavit ex mortuis Iesum qui eripuit nos ab ira ventura

1 Thessalonians 3:13

13 ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius amen

2 Thessalonians 3:5

5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi

Hebrews 10:25-37

25 non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem 26 voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia 27 terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios 28 irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur 29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit 30 scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia iudicabit Dominus populum suum 31 horrendum est incidere in manus Dei viventis 32 rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum 33 et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti 34 nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam 35 nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem 36 patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem 37 adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit

James 5:9

9 nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam adsistit

1 Peter 4:7

7 omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et vigilate in orationibus

Revelation 22:20

20 dicit qui testimonium perhibet istorum etiam venio cito amen veni Domine Iesu

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.