Isaiah 65:13 Cross References - Vulgate

13 propter hoc haec dicit Dominus Deus ecce servi mei comedent et vos esurietis ecce servi mei bibent et vos sitietis

Psalms 34:10

10 leones indiguerunt et esurierunt quaerentibus autem Dominum non deerit omne bonum

Psalms 37:19-20

19 non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur 20 caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur

Isaiah 1:19

19 si volueritis et audieritis bona terrae comedetis

Isaiah 41:17

17 egeni et pauperes quaerunt aquas et non sunt lingua eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israhel non derelinquam eos

Isaiah 44:9

9 plastae idoli omnes nihil sunt et amantissima eorum non proderunt eis ipsi sunt testes eorum quia non vident neque intellegunt ut confundantur

Isaiah 61:7

7 pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem eorum propter hoc in terra sua duplicia possidebunt laetitia sempiterna erit eis

Isaiah 66:5

5 audite verbum Domini qui tremetis ad verbum eius dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes propter nomen meum glorificetur Dominus et videbimus in laetitia vestra ipsi autem confundentur

Isaiah 66:14

14 videbitis et gaudebit cor vestrum et ossa vestra quasi herba germinabunt et cognoscetur manus Domini servis eius et indignabitur inimicis suis

Daniel 12:2

2 et multi de his qui dormiunt in terrae pulvere evigilabunt alii in vitam aeternam et alii in obprobrium ut videant semper

Malachi 3:18

18 et convertemini et videbitis quid sit inter iustum et impium et inter servientem Deo et non servientem ei

Luke 14:23-24

23 et ait dominus servo exi in vias et sepes et conpelle intrare ut impleatur domus mea 24 dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cenam meam

Luke 16:24-25

24 et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma 25 et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.