Isaiah 3:2 Cross References - Vulgate

2 fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum et senem

2 Kings 24:14-16

14 et transtulit omnem Hierusalem et universos principes et omnes fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et clusorem nihilque relictum est exceptis pauperibus populi terrae 15 transtulit quoque Ioiachin in Babylonem et matrem regis et uxores regis et eunuchos eius et iudices terrae duxit in captivitatem de Hierusalem in Babylonem 16 et omnes viros robustos septem milia et artifices et clusores mille omnes viros fortes et bellatores duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem

Psalms 74:9

9 quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume

Isaiah 2:13-15

13 et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super omnes quercus Basan 14 et super omnes montes excelsos et super omnes colles elevatos 15 et super omnem turrem excelsam et super omnem murum munitum

Isaiah 9:14-15

14 et disperdet Dominus ab Israhel caput et caudam incurvantem et refrenantem die una 15 longevus et honorabilis ipse est caput et propheta docens mendacium ipse cauda est

Lamentations 5:12-14

12 principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt 13 adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt 14 senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium

Ezekiel 8:12

12 et dixit ad me certe vides fili hominis quae seniores domus Israhel faciunt in tenebris unusquisque in abscondito cubiculi sui dicunt enim non videt Dominus nos dereliquit Dominus terram

Ezekiel 9:5

5 et illis dixit audiente me transite per civitatem sequentes eum et percutite non parcat oculus vester neque misereamini

Ezekiel 17:13

13 et tollet de semine regni ferietque cum eo foedus et accipiet ab eo iusiurandum sed et fortes terrae tollet

Amos 2:3

3 et disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo dicit Dominus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.