Isaiah 24:9 Cross References - Vulgate

9 cum cantico non bibent vinum amara erit potio bibentibus illam

Psalms 69:12

12 mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui

Ecclesiastes 9:7

7 vade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum quia Deo placent opera tua

Isaiah 5:11-12

11 vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam ut vino aestuetis 12 cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius consideratis

Isaiah 5:20

20 vae qui dicitis malum bonum et bonum malum ponentes tenebras lucem et lucem tenebras ponentes amarum in dulce et dulce in amarum

Isaiah 5:22

22 vae qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem

Amos 6:5-7

5 qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici 6 bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph 7 quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et auferetur factio lascivientium

Amos 8:3

3 et stridebunt cardines templi in die illa dicit Dominus Deus multi morientur in omni loco proicietur silentium

Amos 8:10

10 et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum et inducam super omne dorsum vestrum saccum et super omne caput calvitium et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum

Zechariah 9:15

15 Dominus exercituum proteget eos et devorabunt et subicient lapidibus fundae et bibentes inebriabuntur quasi vino et replebuntur ut fialae et quasi cornua altaris

Ephesians 5:18-19

18 et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu 19 loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.