Isaiah 24:18 Cross References - Vulgate

18 et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae

Genesis 7:11

11 anno sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt

Genesis 19:24

24 igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo

Deuteronomy 32:22-26

22 ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta conburet 23 congregabo super eos mala et sagittas meas conplebo in eis 24 consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium 25 foris vastabit eos gladius et intus pavor iuvenem simul ac virginem lactantem cum homine sene 26 dixi ubinam sunt cessare faciam ex hominibus memoriam eorum

Joshua 10:10-11

10 et conturbavit eos Dominus a facie Israhel contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron et percussit usque Azeca et Maceda 11 cumque fugerent filios Israhel et essent in descensu Bethoron Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque Azeca et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos gladio percusserant filii Israhel

1 Kings 20:29-30

29 dirigebant septem diebus ex adverso hii atque illi acies septima autem die commissum est bellum percusseruntque filii Israhel de Syris centum milia peditum in die una 30 fugerunt autem qui remanserant in Afec in civitatem et cecidit murus super viginti septem milia hominum qui remanserant porro Benadad fugiens ingressus est civitatem in cubiculum quod erat intra cubiculum

2 Kings 7:2

2 respondens unus de ducibus super cuius manum rex incumbebat homini Dei ait si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo numquid poterit esse quod loqueris qui ait videbis oculis tuis et inde non comedes

Job 18:8-16

8 inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat 9 tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis 10 abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam 11 undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius 12 adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius 13 devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors 14 avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus 15 habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur 16 deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius

Job 20:24

24 fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum

Psalms 18:7

7 commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est

Psalms 18:15

15 et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui

Psalms 46:2-3

2 ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde maris 3 sonantibus et intumescentibus gurgitibus eius et agitatis montibus in potentia eius semper

Amos 5:19

19 quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum coluber

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.