Hosea 10:4 Cross References - Vulgate

4 loquimini verba visionis inutilis et ferietis foedus et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri

Deuteronomy 29:18

18 ne forte sit inter vos vir aut mulier familia aut tribus cuius cor aversum est hodie a Domino Deo vestro ut vadat et serviat diis illarum gentium et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem

2 Kings 17:3-4

3 contra hunc ascendit Salmanassar rex Assyriorum et factus est ei Osee servus reddebatque illi tributa 4 cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti ne praestaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat obsedit eum et vinctum misit in carcerem

Isaiah 5:7

7 vinea enim Domini exercituum domus Israhel et vir Iuda germen delectabile eius et expectavi ut faceret iudicium et ecce iniquitas et iustitiam et ecce clamor

Isaiah 59:13-15

13 peccare et mentiri contra Dominum et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri ut loqueremur calumniam et transgressionem concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii 14 et conversum est retrorsum iudicium et iustitia longe stetit quia corruit in platea veritas et aequitas non potuit ingredi 15 et facta est veritas in oblivione et qui recessit a malo praedae patuit et vidit Dominus et malum apparuit in oculis eius quia non est iudicium

Ezekiel 17:13-19

13 et tollet de semine regni ferietque cum eo foedus et accipiet ab eo iusiurandum sed et fortes terrae tollet 14 ut sit regnum humile et non elevetur sed custodiat pactum eius et servet illud 15 qui recedens ab eo misit nuntios ad Aegyptum ut daret sibi equos et populum multum numquid prosperabitur vel consequetur salutem qui fecit haec et qui dissolvit pactum numquid effugiet 16 vivo ego dicit Dominus Deus quoniam in loco regis qui constituit eum regem cuius fecit irritum iuramentum et solvit pactum quod habebat cum eo in medio Babylonis morietur 17 et non in exercitu grandi neque in populo multo faciet contra eum Pharao proelium in iactu aggeris et in extructione vallorum ut interficiat animas multas 18 spreverat enim iuramentum ut solveret foedus et ecce dedit manum suam et cum omnia haec fecerit non effugiet 19 propterea haec dicit Dominus Deus vivo ego quoniam iuramentum quod sprevit et foedus quod praevaricatus est ponam in caput eius

Hosea 4:2

2 maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit

Hosea 6:7

7 ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum ibi praevaricati sunt in me

Amos 5:7

7 qui convertitis in absinthium iudicium et iustitiam in terra relinquitis

Amos 6:12

12 quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus

Acts 8:23

23 in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse

Romans 1:31

31 insipientes inconpositos sine affectione absque foedere sine misericordia

2 Timothy 3:3

3 sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate

Hebrews 12:15

15 contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi

Revelation 8:10-11

10 et tertius angelus tuba cecinit et cecidit de caelo stella magna ardens tamquam facula et cecidit in tertiam partem fluminum et in fontes aquarum 11 et nomen stellae dicitur Absinthius et facta est tertia pars aquarum in absinthium et multi hominum mortui sunt de aquis quia amarae factae sunt

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.