Hebrews 5:14 Cross References - Vulgate

14 perfectorum autem est solidus cibus eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali

Genesis 3:5

5 scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum

2 Samuel 14:17

17 dicat ergo ancilla tua ut fiat verbum domini mei regis quasi sacrificium sicut enim angelus Dei sic est dominus meus rex ut nec benedictione nec maledictione moveatur unde et Dominus Deus tuus est tecum

1 Kings 3:9

9 dabis ergo servo tuo cor docile ut iudicare possit populum tuum et discernere inter malum et bonum quis enim potest iudicare populum istum populum tuum hunc multum

1 Kings 3:11

11 et dixit Deus Salomoni quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium

Job 6:30

30 et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit

Job 12:11

11 nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem

Job 34:3

3 auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat

Psalms 119:103

103 quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo

Song of Songs 1:3

3 fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te

Song of Songs 2:3

3 sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis gutturi meo

Isaiah 7:15

15 butyrum et mel comedet ut sciat reprobare malum et eligere bonum

Matthew 5:48

48 estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est

Matthew 6:22-23

22 lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit 23 si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt

Romans 14:1

1 infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum

1 Corinthians 2:6

6 sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur

1 Corinthians 2:14-15

14 animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur 15 spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur

Ephesians 1:18

18 inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis

Ephesians 4:13

13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi

Philippians 1:9-10

9 et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu 10 ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi

Philippians 3:15

15 quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit

1 Thessalonians 5:21

21 omnia autem probate quod bonum est tenete

James 3:2

2 in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.