Hebrews 5:12 Cross References - Vulgate

12 etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo

2 Samuel 16:23

23 consilium autem Ahitofel quod dabat in diebus illis quasi si quis consuleret Deum sic erat omne consilium Ahitofel et cum esset cum David et cum esset cum Absalom

Ezra 7:10

10 Ezras enim paravit cor suum ut investigaret legem Domini et faceret et doceret in Israhel praeceptum et iudicium

Psalms 34:11

11 venite filii audite me timorem Domini docebo vos

Isaiah 28:9-10

9 quem docebit scientiam et quem intellegere faciet auditum ablactatos a lacte apulsos ab uberibus 10 quia manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi

Isaiah 28:13

13 et erit eis verbum Domini manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et inlaqueentur et capiantur

Isaiah 55:1

1 o omnes sitientes venite ad aquas et qui non habetis argentum properate emite et comedite venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac

Matthew 17:17

17 respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me

Mark 9:19

19 qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me

Acts 7:38

38 hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobis

Romans 3:2

2 multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei

1 Corinthians 3:1-3

1 et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo 2 lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales 3 cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis

1 Corinthians 14:19

19 sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua

Philippians 3:1

1 de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium

Colossians 3:16

16 verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo

Titus 2:3-4

3 anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes 4 ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant

Hebrews 5:13

13 omnis enim qui lactis est particeps expers est sermonis iustitiae parvulus enim est

Hebrews 6:1

1 quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum

1 Peter 2:2

2 sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem

1 Peter 4:11

11 si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.