Hebrews 13:9 Cross References - Vulgate

9 doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eis

Leviticus 11:1-47

1 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 2 dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae 3 omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis 4 quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis 5 chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus est 6 lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit 7 et sus qui cum ungulam dividat non ruminat 8 horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobis 9 haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis 10 quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobis 11 et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis 12 cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt 13 haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietum 14 milvum ac vulturem iuxta genus suum 15 et omne corvini generis in similitudinem suam 16 strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum 17 bubonem et mergulum et ibin 18 cycnum et onocrotalum et porphirionem 19 erodionem et charadrion iuxta genus suum opupam quoque et vespertilionem 20 omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis 21 quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per quae salit super terram 22 comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum 23 quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis 24 et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum 25 et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum 26 omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur 27 quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum 28 et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda sunt vobis 29 hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum 30 migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa 31 omnia haec inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum inmundus erit usque ad vesperum 32 et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur 33 vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est 34 omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit 35 et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt 36 fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur 37 si ceciderint super sementem non polluent eam 38 sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur 39 si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum 40 et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum 41 omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum 42 quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est 43 nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis 44 ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram 45 ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum 46 ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terra 47 ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis

Deuteronomy 14:3-21

3 ne comedatis quae inmunda sunt 4 hoc est animal quod comedere debetis bovem et ovem et capram 5 cervum capream bubalum tragelaphum pygargon orygem camelopardalum 6 omne animal quod in duas partes ungulam findit et ruminat comedetis 7 de his autem quae ruminant et ungulam non findunt haec comedere non debetis camelum leporem choerogyllium quia ruminant et non dividunt ungulam inmunda erunt vobis 8 sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat inmunda erit carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis 9 haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis quae habent pinnulas et squamas comedite 10 quae absque pinnulis et squamis sunt ne comedatis quia inmunda sunt 11 omnes aves mundas comedite 12 inmundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem et alietum 13 ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum 14 et omne corvini generis 15 strutionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum 16 herodium et cycnum et ibin 17 ac mergulum porphirionem et nycticoracem 18 onocrotalum et charadrium singula in genere suo upupam quoque et vespertilionem 19 et omne quod reptat et pinnulas habet inmundum erit nec comedetur 20 omne quod mundum est comedite 21 quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suae

Matthew 24:4

4 et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat

Matthew 24:24

24 surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi

Acts 10:14-16

14 ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum 15 et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu commune dixeris 16 hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in caelum

Acts 20:30

30 et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se

Acts 20:32

32 et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus

Romans 14:2

2 alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat

Romans 14:6

6 qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo

Romans 14:17

17 non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto

Romans 16:17-18

17 rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis 18 huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium

1 Corinthians 6:13

13 esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori

1 Corinthians 8:8

8 esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus

2 Corinthians 1:21

21 qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos Deus

2 Corinthians 11:11-15

11 quare quia non diligo vos Deus scit 12 quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos 13 nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi 14 et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis 15 non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum

Galatians 1:6-9

6 miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium 7 quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi 8 sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit 9 sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit

Galatians 6:1

1 fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris

Ephesians 4:14

14 ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris

Ephesians 5:6

6 nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae

Colossians 2:4

4 hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum

Colossians 2:7-8

7 radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione 8 videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum

Colossians 2:16-20

16 nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum 17 quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi 18 nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae 19 et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei 20 si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis

2 Thessalonians 2:2

2 ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini

2 Thessalonians 2:17

17 exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono

1 Timothy 4:1-5

1 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum 2 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam 3 prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem 4 quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur 5 sanctificatur enim per verbum Dei et orationem

1 Timothy 6:3-5

3 si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae 4 superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae 5 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem

1 Timothy 6:20

20 o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae

2 Timothy 2:1-2

1 tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu 2 et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere

Titus 1:14-15

14 non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate 15 omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia

Hebrews 9:9-10

9 quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem 10 solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis

1 John 4:1

1 carissimi nolite omni spiritui credere sed probate spiritus si ex Deo sint quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum

Jude 1:3

3 carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditae sanctis fidei

Jude 1:12

12 hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.