Hebrews 10:4 Cross References - Vulgate

4 inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata

Psalms 50:8-12

8 non propter victimas tuas arguam te et holocaustomata tua coram me sunt semper 9 non accipiam de domo tua vitulum neque de gregibus tuis hircos 10 mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium 11 scio omnes aves montium et universitas agri mecum est 12 si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius

Psalms 51:16

16 non enim vis ut victimam feriam nec holocaustum tibi placet

Isaiah 1:11-15

11 quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus plenus sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui 12 cum veneritis ante conspectum meum quis quaesivit haec de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis 13 ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram iniqui sunt coetus vestri 14 kalendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea facta sunt mihi molesta laboravi sustinens 15 et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestrae sanguine plenae sunt

Isaiah 66:3

3 qui immolat bovem quasi qui interficiat virum qui mactat pecus quasi qui excerebret canem qui offert oblationem quasi qui sanguinem suillum offerat qui recordatur turis quasi qui benedicat idolo haec omnia elegerunt in viis suis et in abominationibus suis anima eorum delectata est

Jeremiah 6:20

20 ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suave olentem de terra longinqua holocaustomata vestra non sunt accepta et victimae vestrae non placuerunt mihi

Jeremiah 7:21-22

21 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel holocaustomata vestra addite victimis vestris et comedite carnes 22 quia non sum locutus cum patribus vestris et non praecepi eis in die qua eduxi eos de terra Aegypti de verbo holocaustomatum et victimarum

Hosea 6:6

6 quia misericordiam volui et non sacrificium et scientiam Dei plus quam holocausta

Hosea 14:2

2 tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum

Amos 5:21-22

21 odi et proieci festivitates vestras et non capiam odorem coetuum vestrorum 22 quod si adtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra non suscipiam et vota pinguium vestrorum non respiciam

Micah 6:6-8

6 quid dignum offeram Domino curvem genu Deo excelso numquid offeram ei holocaustomata et vitulos anniculos 7 numquid placari potest Dominus in milibus arietum aut in multis milibus hircorum pinguium numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo fructum ventris mei pro peccato animae meae 8 indicabo tibi o homo quid sit bonum et quid Dominus quaerat a te utique facere iudicium et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo

Mark 12:33

33 et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis

John 1:29

29 altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi

Romans 11:27

27 et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum

Hebrews 9:9

9 quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem

Hebrews 9:12-13

12 neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa 13 si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis

Hebrews 10:8

8 superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur

Hebrews 10:11

11 et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata

1 John 3:5

5 et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et peccatum in eo non est

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.