Genesis 34:5 Cross References - Vulgate

5 quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent

Genesis 30:35

35 et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios atque maculosos cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris tradidit in manu filiorum suorum

Genesis 37:13-14

13 dixit ad eum Israhel fratres tui pascunt oves in Sycimis veni mittam te ad eos quo respondente 14 praesto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in Sychem

Leviticus 10:3

3 dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu omnis populi glorificabor quod audiens tacuit Aaron

1 Samuel 10:27

27 filii vero Belial dixerunt num salvare nos poterit iste et despexerunt eum et non adtulerunt ei munera ille vero dissimulabat se audire

1 Samuel 16:11

11 dixitque Samuhel ad Isai numquid iam conpleti sunt filii qui respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et ait Samuhel ad Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus priusquam ille huc venerit

1 Samuel 17:15

15 abiit David et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethleem

2 Samuel 13:22

22 porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum oderat enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem suam

Psalms 39:9

9 obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti

Luke 15:25

25 erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum

Luke 15:29

29 at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.