Galatians 2:13 Cross References - Vulgate

13 et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illa simulatione

Genesis 12:11-13

11 cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum dixit Sarai uxori suae novi quod pulchra sis mulier 12 et quod cum viderint te Aegyptii dicturi sunt uxor ipsius est et interficient me et te reservabunt 13 dic ergo obsecro te quod soror mea sis ut bene sit mihi propter te et vivat anima mea ob gratiam tui

Genesis 26:6-7

6 mansit itaque Isaac in Geraris 7 qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem

Genesis 27:24

24 ait tu es filius meus Esau respondit ego sum

Job 15:12

12 quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos

Ecclesiastes 7:20

20 non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet

Ecclesiastes 10:1

1 muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia

Acts 4:36

36 Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere

1 Corinthians 5:6

6 non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit

1 Corinthians 8:9

9 videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus

1 Corinthians 12:2

2 scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes

1 Corinthians 15:33

33 nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala

Galatians 2:1

1 deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolyma cum Barnaba adsumpto et Tito

Ephesians 4:14

14 ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris

Hebrews 13:9

9 doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.