Ezekiel 48:31 Cross References - Vulgate

31 et portae civitatis in nominibus tribuum Israhel portae tres a septentrione porta Ruben una porta Iudae una porta Levi una

Isaiah 26:1-2

1 in die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda urbs fortitudinis nostrae salvator ponetur in ea murus et antemurale 2 aperite portas et ingrediatur gens iusta custodiens veritatem

Isaiah 54:12

12 et ponam iaspidem propugnacula tua et portas tuas in lapides sculptos et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles

Isaiah 60:11

11 et aperientur portae tuae iugiter die et nocte non claudentur ut adferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur

Revelation 21:12-13

12 et habebat murum magnum et altum habens portas duodecim et in portis angelos duodecim et nomina inscripta quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israhel 13 ab oriente portae tres et ab aquilone portae tres et ab austro portae tres et ab occasu portae tres

Revelation 21:21

21 et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas et singulae portae erant ex singulis margaritis et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum

Revelation 21:25

25 et portae eius non cludentur per diem nox enim non erit illic

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.