Ezekiel 32:27 Cross References - Vulgate

27 et non dormient cum fortibus cadentibusque et incircumcisis qui descenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibus suis et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum quia terror fortium facti sunt in terra viventium

Job 3:13-15

13 nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem 14 cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines 15 aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento

Job 20:11

11 ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient

Psalms 49:14

14 quasi grex in inferno positi sunt mors pascet eos et subicient eos recti in matutino et figura eorum conteretur in inferno post habitaculum suum

Psalms 92:7

7 germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum

Psalms 92:9

9 ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem

Psalms 109:18

18 et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius

Proverbs 14:32

32 in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua

Isaiah 14:18-19

18 omnes reges gentium universi dormierunt in gloria vir in domo sua 19 tu autem proiectus es de sepulchro tuo quasi stirps inutilis pollutus et obvolutus qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad fundamenta laci quasi cadaver putridum

Isaiah 54:17

17 omne vas quod fictum est contra te non dirigetur et omnem linguam resistentem tibi in iudicio iudicabis haec hereditas servorum Domini et iustitia eorum apud me dicit Dominus

Ezekiel 18:20

20 anima quae peccaverit ipsa morietur filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii iustitia iusti super eum erit et impietas impii erit super eum

Ezekiel 32:21

21 loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni qui cum auxiliatoribus eius descenderunt et dormierunt incircumcisi interfecti gladio

John 8:24

24 dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro

2 Corinthians 10:4

4 nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.