Ezekiel 30:21 Cross References - Vulgate

21 fili hominis brachium Pharao regis Aegypti confregi et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas ut ligaretur pannis et farciretur linteolis et recepto robore posset tenere gladium

Psalms 10:15

15 contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies

Psalms 37:17

17 quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus

Isaiah 1:6

6 a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo

Jeremiah 30:13

13 non est qui iudicet iudicium tuum ad alligandum curationum utilitas non est tibi

Jeremiah 46:11

11 ascende in Galaad et tolle resinam virgo filia Aegypti frustra multiplicas medicamina sanitas non erit tibi

Jeremiah 48:25

25 abscisum est cornu Moab et brachium eius contritum est ait Dominus

Jeremiah 51:8-9

8 subito cecidit Babylon et contrita est ululate super eam tollite resinam ad dolorem eius si forte sanetur 9 curavimus Babylonem et non est sanata derelinquamus eam et eamus unusquisque in terram suam quoniam pervenit usque ad caelos iudicium eius et elevatum est usque ad nubes

Ezekiel 30:24

24 et confortabo brachia regis Babylonis daboque gladium meum in manu eius et confringam brachia Pharaonis et gement gemitibus interfecti coram facie eius

Nahum 3:16

16 plures fecisti negotiationes tuas quam stellae sunt caeli bruchus expansus est et avolavit

Revelation 18:21

21 et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in mare dicens hoc impetu mittetur Babylon magna illa civitas et ultra iam non invenietur

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.