Ezekiel 27:32 Cross References - Vulgate

32 et adsument super te carmen lugubre et plangent te quae est ut Tyrus quae obmutuit in medio maris

Lamentations 1:12

12 LAMED o vos omnes qui transitis per viam adtendite et videte si est dolor sicut dolor meus quoniam vindemiavit me ut locutus est Dominus in die irae furoris sui

Lamentations 2:13

13 MEM cui conparabo te vel cui adsimilabo te filia Hierusalem cui exaequabo te et consolabor te virgo filia Sion magna enim velut mare contritio tua quis medebitur tui

Ezekiel 26:4-5

4 et dissipabunt muros Tyri et destruent turres eius et radam pulverem eius de ea et dabo eam in limpidissimam petram 5 siccatio sagenarum erit in medio maris quia ego locutus sum ait Dominus Deus et erit in direptionem gentibus

Ezekiel 26:17

17 et adsumentes super te lamentum dicent tibi quomodo peristi quae habitas in mari urbs inclita quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis quos formidabant universi

Ezekiel 27:2

2 tu ergo fili hominis adsume super Tyrum lamentum

Ezekiel 27:26

26 in aquis multis adduxerunt te remiges tui ventus auster contrivit te in corde maris

Revelation 18:18

18 et clamaverunt videntes locum incendii eius dicentes quae similis civitati huic magnae

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.