Ezekiel 26:16 Cross References - Vulgate

16 et descendent de sedibus suis omnes principes maris et auferent exuvias suas et vestimenta sua varia abicient et induentur stupore in terra sedebunt et adtoniti super repentino casu tuo admirabuntur

Exodus 15:15

15 tunc conturbati sunt principes Edom robustos Moab obtinuit tremor obriguerunt omnes habitatores Chanaan

Exodus 33:4-5

4 audiens populus sermonem hunc pessimum luxit et nullus ex more indutus est cultu suo 5 dixitque Dominus ad Mosen loquere filiis Israhel populus durae cervicis es semel ascendam in medio tui et delebo te iam nunc depone ornatum tuum ut sciam quid faciam tibi

Job 2:12-13

12 cumque levassent procul oculos suos non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in caelum 13 et sederunt cum eo in terram septem diebus et septem noctibus et nemo loquebatur ei verbum videbant enim dolorem esse vehementem

Job 8:22

22 qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet

Psalms 35:26

26 confundantur et revereantur pariter qui laetantur in adflictione mea induantur confusione et verecundia qui magnificantur super me

Psalms 109:18

18 et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius

Psalms 109:29

29 induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua

Psalms 132:18

18 inimicos eius induam confusione super ipsum autem florebit sanctificatio eius

Isaiah 3:26

26 et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit

Isaiah 14:9-13

9 infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui suscitavit tibi gigantas omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis omnes principes nationum 10 universi respondebunt et dicent tibi et tu vulneratus es sicut nos nostri similis effectus es 11 detracta est ad inferos superbia tua concidit cadaver tuum subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt vermes 12 quomodo cecidisti de caelo lucifer qui mane oriebaris corruisti in terram qui vulnerabas gentes 13 qui dicebas in corde tuo in caelum conscendam super astra Dei exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis

Isaiah 23:1-8

1 onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis 2 tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis transfretantes mare repleverunt te 3 in aquis multis semen Nili messis fluminis fruges eius et facta est negotiatio gentium 4 erubesce Sidon ait enim mare fortitudo maris dicens non parturivi et non peperi et non enutrivi iuvenes nec ad incrementum perduxi virgines 5 cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro 6 transite maria ululate qui habitatis in insula 7 numquid non haec vestra est quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum 8 quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam cuius negotiatores principes institores eius incliti terrae

Isaiah 47:1

1 descende sede in pulverem virgo filia Babylon sede in terra non est solium filiae Chaldeorum quia ultra non vocaberis mollis et tenera

Isaiah 52:2

2 excutere de pulvere consurge sede Hierusalem solve vincula colli tui captiva filia Sion

Lamentations 2:10

10 IOTH sederunt in terra conticuerunt senes filiae Sion consperserunt cinere capita sua accincti sunt ciliciis abiecerunt in terra capita sua virgines Hierusalem

Ezekiel 7:8

8 nunc de propinquo effundam iram meam super te et conpleam furorem meum in te et iudicabo te iuxta vias tuas et inponam tibi omnia scelera tua

Ezekiel 27:29-36

29 et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum nautae et universi gubernatores maris in terra stabunt 30 et heiulabunt super te voce magna et clamabunt amare et superiacient pulverem capitibus suis et cinere conspergentur 31 et radent super te calvitium et accingentur ciliciis et plorabunt te in amaritudine animae ploratu amarissimo 32 et adsument super te carmen lugubre et plangent te quae est ut Tyrus quae obmutuit in medio maris 33 quae in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos in multitudine divitiarum tuarum et populorum tuorum ditasti reges terrae 34 nunc contrita es a mari in profundis aquarum opes tuae et omnis multitudo tua quae erat in medio tui ceciderunt 35 universi habitatores insularum obstipuerunt super te et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus 36 negotiatores populorum sibilaverunt super te ad nihilum deducta es et non eris usque in perpetuum

Ezekiel 32:10

10 et stupescere faciam super te populos multos et reges eorum horrore nimio formidabunt super te cum volare coeperit gladius meus super facies eorum et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinae suae

Ezekiel 32:21-32

21 loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni qui cum auxiliatoribus eius descenderunt et dormierunt incircumcisi interfecti gladio 22 ibi Assur et omnis multitudo eius in circuitu illius sepulchra eius omnes interfecti et qui ceciderunt gladio 23 quorum data sunt sepulchra in novissimis laci et facta est multitudo eius per gyrum sepulchri eius universi interfecti cadentesque gladio qui dederant quondam formidinem in terra viventium 24 ibi Aelam et omnis multitudo eius per gyrum sepulchri sui omnes hii interfecti ruentesque gladio qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam qui posuerunt terrorem suum in terra viventium et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum 25 in medio interfectorum posuerunt cubile eius in universis populis eius in circuitu eius sepulchrum illius omnes hii incircumcisi interfectique gladio dederant enim terrorem in terra viventium et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum in medio interfectorum positi sunt 26 ibi Mosoch et Thubal et omnis multitudo eius in circuitu illius sepulchra eius omnes hii incircumcisi interfectique et cadentes gladio quia dederunt formidinem suam in terra viventium 27 et non dormient cum fortibus cadentibusque et incircumcisis qui descenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibus suis et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum quia terror fortium facti sunt in terra viventium 28 et tu ergo in medio incircumcisorum contereris et dormies cum interfectis gladio 29 ibi Idumea et reges eius omnes duces eius qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio et qui cum incircumcisis dormierunt et cum his qui descenderunt in lacum 30 ibi principes aquilonis omnes et universi venatores qui deducti sunt cum interfectis paventes et in sua fortitudine confusi qui dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio et portaverunt confusionem suam cum his qui descendunt in lacum 31 vidit eos Pharao et consolatus est super universa multitudine sua quae interfecta est gladio Pharao et omnis exercitus eius ait Dominus Deus 32 quia dedi terrorem meum in terra viventium et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis gladio Pharao et omnis multitudo eius ait Dominus Deus

Daniel 5:6

6 tunc regis facies commutata est et cogitationes eius conturbabant eum et conpages renum eius solvebantur et genua eius ad se invicem conlidebantur

Hosea 11:10

10 post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet quia ipse rugiet et formidabunt filii maris

Jonah 3:6

6 et pervenit verbum ad regem Nineve et surrexit de solio suo et abiecit vestimentum suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere

1 Peter 5:5

5 similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam

Revelation 18:11-19

11 et negotiatores terrae flebunt et lugebunt super illam quoniam merces eorum nemo emet amplius 12 mercem auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritis et byssi et purpurae et serici et cocci et omne lignum thyinum et omnia vasa eboris et omnia vasa de lapide pretioso et aeramento et ferro et marmore 13 et cinnamomum et amomum et odoramentorum et unguenti et turis et vini et olei et similae et tritici et iumentorum et ovium et equorum et raedarum et mancipiorum et animarum hominum 14 et poma tua desiderii animae discessit a te et omnia pinguia et clara perierunt a te et amplius illa iam non invenient 15 mercatores horum qui divites facti sunt ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum eius flentes ac lugentes 16 et dicentes vae vae civitas illa magna quae amicta erat byssino et purpura et cocco et deaurata est auro et lapide pretioso et margaritis 17 quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae et omnis gubernator et omnis qui in locum navigat et nautae et qui maria operantur longe steterunt 18 et clamaverunt videntes locum incendii eius dicentes quae similis civitati huic magnae 19 et miserunt pulverem super capita sua et clamaverunt flentes et lugentes dicentes vae vae civitas magna in qua divites facti sunt omnes qui habent naves in mari de pretiis eius quoniam una hora desolata est

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.