Ezekiel 24:19 Cross References - Vulgate

19 et dixit ad me populus quare non indicas nobis quid ista significent quae tu facis

Ezekiel 12:9

9 fili hominis numquid non dixerunt ad te domus Israhel domus exasperans quid tu facis

Ezekiel 17:12

12 dic ad domum exasperantem nescitis quid ista significent dic ecce venit rex Babylonis Hierusalem et adsumet regem et principes eius et adducet eos ad semet ipsum in Babylonem

Ezekiel 20:49

49 et dixi ha ha ha Domine Deus ipsi dicunt de me numquid non per parabolas loquitur iste

Ezekiel 21:7

7 cumque dixerint ad te quare tu gemis dices pro auditu quia venit et tabescet omne cor et dissolventur universae manus et infirmabitur omnis spiritus et per cuncta genua fluent aquae ecce venit et fiet ait Dominus Deus

Ezekiel 37:18

18 cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes nonne indicas nobis quid in his tibi velis

Malachi 3:7-8

7 a diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis revertimini ad me et revertar ad vos dicit Dominus exercituum et dixistis in quo revertemur 8 si adfiget homo Deum quia vos configitis me et dixistis in quo confiximus te in decimis et in primitivis

Malachi 3:13

13 invaluerunt super me verba vestra dicit Dominus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.