Ezekiel 19:3 Cross References - Vulgate

3 et eduxit unum de leunculis suis leo factus est et didicit capere praedam hominemque comedere

2 Kings 23:31-32

31 viginti trium annorum erat Ioahaz cum regnare coepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris eius Amithal filia Hieremiae de Lobna 32 et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerant patres eius

2 Chronicles 36:1-2

1 tulit ergo populus terrae Ioachaz filium Iosiae et constituit regem pro patre suo in Hierusalem 2 viginti trium annorum erat Ioachaz cum regnare coepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem

Ezekiel 19:6

6 qui incedebat inter leones et factus est leo didicit praedam capere et homines devorare

Ezekiel 22:25

25 coniuratio prophetarum in medio eius sicut leo rugiens capiensque praedam animam devoraverunt opes et pretium acceperunt viduas eius multiplicaverunt in medio illius

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.