Exodus 34:5 Cross References - Vulgate

5 cumque descendisset Dominus per nubem stetit Moses cum eo invocans nomen Domini

Exodus 19:18

18 totus autem mons Sinai fumabat eo quod descendisset Dominus super eum in igne et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace eratque mons omnis terribilis

Exodus 33:9

9 ingresso autem illo tabernaculum foederis descendebat columna nubis et stabat ad ostium loquebaturque cum Mosi

Exodus 33:19

19 respondit ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine Domini coram te et miserebor cui voluero et clemens ero in quem mihi placuerit

Numbers 11:17

17 ut descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo tradamque eis ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graveris

Numbers 11:25

25 descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in Mosen et dans septuaginta viris cumque requievisset in eis spiritus prophetaverunt nec ultra cessarunt

Numbers 14:17

17 magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti dicens

Deuteronomy 32:3

3 quia nomen Domini invocabo date magnificentiam Deo nostro

1 Kings 8:10-12

10 factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario nebula implevit domum Domini 11 et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam impleverat enim gloria Domini domum Domini 12 tunc ait Salomon Dominus dixit ut habitaret in nebula

Psalms 102:21

21 ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis

Proverbs 18:10

10 turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur

Isaiah 1:10

10 audite verbum Domini principes Sodomorum percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrae

Luke 9:34-35

34 haec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos et timuerunt intrantibus illis in nubem 35 et vox facta est de nube dicens hic est Filius meus electus ipsum audite

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.