Exodus 18:16 Cross References - Vulgate

16 cumque acciderit eis aliqua disceptatio veniunt ad me ut iudicem inter eos et ostendam praecepta Dei et leges eius

Exodus 2:13

13 et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum

Exodus 23:7

7 mendacium fugies insontem et iustum non occides quia aversor impium

Exodus 24:14

14 senioribus ait expectate hic donec revertamur ad vos habetis Aaron et Hur vobiscum si quid natum fuerit quaestionis referetis ad eos 15 et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum

Numbers 15:35

35 dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra

Numbers 27:6-11

6 iustam rem postulant filiae Salphaad da eis possessionem inter cognatos patris sui et ei in hereditate succedant 7 ad filios autem Israhel loqueris haec 8 homo cum mortuus fuerit absque filio ad filiam eius transibit hereditas 9 si filiam non habuerit habebit successores fratres suos 10 quod si et fratres non fuerint dabitis hereditatem fratribus patris eius 11 sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua sicut praecepit Dominus Mosi

Numbers 36:6-9

6 et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut suae tribus hominibus 7 ne commisceatur possessio filiorum Israhel de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua 8 et cunctae feminae maritos de eadem tribu accipient ut hereditas permaneat in familiis 9 nec sibi misceantur tribus sed ita maneant

Deuteronomy 4:5

5 scitis quod docuerim vos praecepta atque iustitias sicut mandavit mihi Dominus Deus meus sic facietis ea in terra quam possessuri estis

Deuteronomy 5:1

1 vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eum audi Israhel caerimonias atque iudicia quae ego loquor in auribus vestris hodie discite ea et opere conplete

Deuteronomy 6:1

1 haec sunt praecepta et caerimoniae atque iudicia quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam

Deuteronomy 17:8-12

8 si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non lepram et iudicum intra portas tuas videris verba variari surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus 9 veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad iudicem qui fuerit illo tempore quaeresque ab eis qui indicabunt tibi iudicii veritatem 10 et facies quodcumque dixerint qui praesunt loco quem elegerit Dominus et docuerint te 11 iuxta legem eius sequeris sententiam eorum nec declinabis ad dextram vel ad sinistram 12 qui autem superbierit nolens oboedire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo et decreto iudicis morietur homo ille et auferes malum de Israhel

1 Samuel 12:23

23 absit autem a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare pro vobis et docebo vos viam bonam et rectam

2 Samuel 15:3

3 respondebatque ei Absalom videntur mihi sermones tui boni et iusti sed non est qui te audiat constitutus a rege dicebatque Absalom

Job 31:13

13 si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancillae meae cum disceptarent adversum me

Matthew 28:20

20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi

Acts 18:14-15

14 incipiente autem Paulo aperire os dixit Gallio ad Iudaeos si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum o viri iudaei recte vos sustinerem 15 si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et legis vestrae vos ipsi videritis iudex ego horum nolo esse

1 Corinthians 6:1

1 audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos

1 Thessalonians 4:1-2

1 de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis 2 scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.