Exodus 12:46 Cross References - Vulgate

46 in una domo comedetur nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis

Numbers 9:12

12 non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non confringent omnem ritum phase observabunt

Psalms 34:20

20 custodit omnia ossa eius unum ex eis non confringetur

John 19:33

33 ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius crura

John 19:36

36 facta sunt enim haec ut scriptura impleatur os non comminuetis ex eo

1 Corinthians 12:12

12 sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus

Ephesians 2:19-22

19 ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei 20 superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu 21 in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino 22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.