Ephesians 3:8 Cross References - Vulgate

8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi

1 Chronicles 17:16

16 cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea ut praestares mihi talia

1 Chronicles 29:14-15

14 quis ego et quis populus meus ut possimus haec tibi universa promittere tua sunt omnia et quae de manu tua accepimus dedimus tibi 15 peregrini enim sumus coram te et advenae sicut omnes patres nostri dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora

Psalms 31:19

19 quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum

Proverbs 30:2-3

2 stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum 3 non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam

John 1:16

16 et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia

Acts 5:41

41 et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati

Acts 9:15

15 dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel

Romans 2:4

4 an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit

Romans 11:33

33 o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius

Romans 12:10

10 caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes

Romans 15:15-17

15 audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo 16 ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto 17 habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum

1 Corinthians 1:30

30 ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio

1 Corinthians 2:9

9 sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum

1 Corinthians 15:9

9 ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei

Galatians 1:16

16 ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini

Galatians 2:8

8 qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes

Ephesians 1:7-8

7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius 8 quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia

Ephesians 2:7

7 ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu

Ephesians 3:2

2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis

Ephesians 3:16

16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine

Ephesians 3:19

19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei

Philippians 2:3

3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes

Philippians 4:19

19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu

Colossians 1:27

27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae

Colossians 2:1-3

1 volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne 2 ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu 3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi

1 Timothy 1:13

13 qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate

1 Timothy 1:15

15 fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum

1 Timothy 2:7

7 in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate

2 Timothy 1:11

11 in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium

1 Peter 5:5-6

5 similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam 6 humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis

Revelation 3:18

18 suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples fias et vestimentis albis induaris et non appareat confusio nuditatis tuae et collyrio inungue oculos tuos ut videas

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.