Deuteronomy 24:15 Cross References - Vulgate

15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum

Exodus 22:23-24

23 si laeseritis eos vociferabuntur ad me et ego audiam clamorem eorum 24 et indignabitur furor meus percutiamque vos gladio et erunt uxores vestrae viduae et filii vestri pupilli

Leviticus 19:13

13 non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum non morabitur opus mercennarii apud te usque mane

Deuteronomy 15:9

9 cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo adpropinquat septimus annus remissionis et avertas oculos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatum

Job 31:38

38 si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius deflent

Job 34:28

28 ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret vocem pauperum

Job 35:9

9 propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum

Psalms 24:4

4 innocens manibus et mundo corde qui non exaltavit frustra animam suam et non iuravit dolose

Psalms 25:1

1 David ad te Domine animam meam levabo

Psalms 86:4

4 laetifica animam servi tui quia ad te animam meam levo

Proverbs 3:27-28

27 noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac 28 ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare

Proverbs 22:22-23

22 non facias violentiam pauperi quia pauper est neque conteras egenum in porta 23 quia Dominus iudicabit causam eius et configet eos qui confixerint animam eius

Proverbs 23:10-11

10 ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas 11 propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum

Isaiah 5:7

7 vinea enim Domini exercituum domus Israhel et vir Iuda germen delectabile eius et expectavi ut faceret iudicium et ecce iniquitas et iustitiam et ecce clamor

Jeremiah 22:13

13 vae qui aedificat domum suam in iniustitia et cenacula sua non in iudicio amicum suum opprimet frustra et mercedem eius non reddet ei

Matthew 20:8

8 cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos

Mark 10:19

19 praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem

James 5:4

4 ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.