Deuteronomy 18:15 Cross References - Vulgate

15 prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies

Deuteronomy 5:5

5 ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo ut adnuntiarem vobis verba eius timuistis enim ignem et non ascendistis in montem et ait

Deuteronomy 18:18-19

18 prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi 19 qui autem verba eius quae loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam

Deuteronomy 34:10

10 et non surrexit propheta ultra in Israhel sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem

Matthew 17:5

5 adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum audite

Luke 2:32

32 lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel

Luke 9:35

35 et vox facta est de nube dicens hic est Filius meus electus ipsum audite

Luke 10:16

16 qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit qui autem me spernit spernit eum qui me misit

Luke 24:19

19 quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo

John 1:21

21 et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non

John 1:25

25 et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta

John 1:45

45 invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth

John 6:29

29 respondit Iesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille

Acts 3:22-23

22 Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis 23 erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe

Acts 7:37

37 hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me

1 Timothy 2:5

5 unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus

Hebrews 1:1-2

1 multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis 2 novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula

Hebrews 2:1-3

1 propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus 2 si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem 3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est

Hebrews 3:2-6

2 qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius 3 amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam 4 omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus 5 et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant 6 Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus

1 John 3:23

23 et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.