Daniel 5:9 Cross References - Vulgate

9 unde rex Balthasar satis conturbatus est et vultus illius inmutatus est sed et optimates eius turbabantur

Job 18:11-14

11 undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius 12 adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius 13 devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors 14 avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus

Psalms 18:14

14 et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos

Psalms 48:6

6 horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis

Isaiah 13:6-8

6 ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet 7 propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis tabescet 8 et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustae vultus eorum

Isaiah 21:2-4

2 visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci 3 propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem 4 emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum

Jeremiah 6:24

24 audivimus famam eius dissolutae sunt manus nostrae tribulatio adprehendit nos dolores ut parturientem

Jeremiah 30:6

6 interrogate et videte si generat masculus quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parientis et conversae sunt universae facies in auruginem

Daniel 2:1

1 in anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor somnium et conterritus est spiritus eius et somnium eius fugit ab eo

Daniel 5:6

6 tunc regis facies commutata est et cogitationes eius conturbabant eum et conpages renum eius solvebantur et genua eius ad se invicem conlidebantur

Daniel 10:8

8 ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc et non remansit in me fortitudo sed et species mea inmutata est in me et emarcui nec habui quicquam virium

Matthew 2:3

3 audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo

Revelation 6:15

15 et reges terrae et principes et tribuni et divites et fortes et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis et petris montium

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.