Colossians 3:12 Cross References - Vulgate

12 induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam

Isaiah 42:1

1 ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium gentibus proferet

Isaiah 45:4

4 propter servum meum Iacob et Israhel electum meum et vocavi te in nomine tuo adsimilavi te et non cognovisti me

Isaiah 63:15

15 adtende de caelo et vide de habitaculo sancto tuo et gloriae tuae ubi est zelus tuus et fortitudo tua multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum super me continuerunt se

Isaiah 65:9

9 et educam de Iacob semen et de Iuda possidentem montes meos et hereditabunt eam electi mei et servi mei habitabunt ibi

Isaiah 65:22

22 non aedificabunt et alius habitabit non plantabunt et alius comedet secundum dies enim ligni erunt dies populi mei et opera manuum eorum inveterabunt

Jeremiah 31:3

3 longe Dominus apparuit mihi et in caritate perpetua dilexi te ideo adtraxi te miserans

Jeremiah 31:20

20 si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor eius idcirco conturbata sunt viscera mea super eum miserans miserebor eius ait Dominus

Ezekiel 16:8

8 et transivi per te et vidi te et ecce tempus tuum tempus amantium et expandi amictum meum super te et operui ignominiam tuam et iuravi tibi et ingressus sum pactum tecum ait Dominus Deus et facta es mihi

Matthew 24:22

22 et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi

Matthew 24:24

24 surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi

Matthew 24:31

31 et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum

Mark 13:20

20 et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies

Mark 13:22

22 exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos

Mark 13:27

27 et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli

Luke 1:78

78 per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto

Luke 18:7

7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis

Romans 1:7

7 omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

Romans 8:29-33

29 nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus 30 quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit 31 quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos 32 qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit 33 quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat

Romans 9:11

11 cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret

Romans 11:5-7

5 sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt 6 si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia 7 quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt

Romans 12:9-10

9 dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono 10 caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes

2 Corinthians 6:6

6 in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta

Galatians 5:6

6 nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur

Galatians 5:22-23

22 fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas 23 fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex

Ephesians 1:4

4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate

Ephesians 2:4-5

4 Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos 5 et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati

Ephesians 4:2

2 cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate

Ephesians 4:24

24 et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis

Ephesians 4:32

32 estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis

Philippians 1:8

8 testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu

Philippians 2:1-4

1 si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes 2 implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes 3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes 4 non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum

Colossians 3:10

10 et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum

1 Thessalonians 1:3-6

3 memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum 4 scientes fratres dilecti a Deo electionem vestram 5 quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos 6 et vos imitatores nostri facti estis et Domini excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti

1 Thessalonians 5:15

15 videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes

2 Thessalonians 2:13-14

13 nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis 14 ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi

2 Timothy 1:9

9 qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia

2 Timothy 2:10

10 ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti

Titus 1:1

1 Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est

Titus 3:4-6

4 cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei 5 non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti 6 quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum

James 3:17-18

17 quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione 18 fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem

1 Peter 1:2

2 secundum praescientiam Dei Patris in sanctificatione Spiritus in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi gratia vobis et pax multiplicetur

1 Peter 3:8-11

8 in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles 9 non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis 10 qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos coerceat linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum 11 declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et persequatur eam

2 Peter 1:5-8

5 vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam 6 in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatem 7 in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatem 8 haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione

2 Peter 1:10

10 quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes non peccabitis aliquando

1 John 3:14-20

14 nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte 15 omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem 16 in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere 17 qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo 18 filioli non diligamus verbo nec lingua sed opere et veritate 19 in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus et in conspectu eius suadeamus corda nostra 20 quoniam si reprehenderit nos cor maior est Deus corde nostro et novit omnia

1 John 4:19

19 nos ergo diligamus quoniam Deus prior dilexit nos

2 John 1:13

13 salutant te filii sororis tuae electae

Revelation 17:14

14 hii cum agno pugnabunt et agnus vincet illos quoniam Dominus dominorum est et rex regum et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.