Amos 2:5 Cross References - Vulgate

5 et mittam ignem in Iuda et devorabit aedes Hierusalem

Jeremiah 17:27

27 si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati et ne portetis onus et ne inferatis per portas Hierusalem in die sabbati succendam ignem in portis eius et devorabit domos Hierusalem et non extinguetur

Jeremiah 21:10

10 posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum et non in bonum ait Dominus in manu regis Babylonis dabitur et exuret eam igni

Jeremiah 37:8-10

8 haec dicit Dominus nolite decipere animas vestras dicentes euntes abibunt et recedent a nobis Chaldei quia non abibunt 9 sed et si percusseritis omnem exercitum Chaldeorum qui proeliantur adversum vos et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati singuli de tentorio suo consurgent et incendent civitatem hanc igni 10 ergo cum recessisset exercitus Chaldeorum ab Hierusalem propter exercitum Pharaonis

Jeremiah 39:8

8 domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldei igni et murum Hierusalem subverterunt

Jeremiah 52:13

13 et incendit domum Domini et domum regis et omnes domos Hierusalem et omnem domum magnam igne conbusit

Hosea 8:14

14 et oblitus est Israhel factoris sui et aedificavit delubra et Iudas multiplicavit urbes munitas et mittam ignem in civitates eius et devorabit aedes illius

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.