Acts 2:4 Cross References - Vulgate

4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis

Exodus 4:11-12

11 dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne ego 12 perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris

Numbers 11:25-29

25 descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in Mosen et dans septuaginta viris cumque requievisset in eis spiritus prophetaverunt nec ultra cessarunt 26 remanserant autem in castris duo viri quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum 27 cumque prophetarent in castris cucurrit puer et nuntiavit Mosi dicens Heldad et Medad prophetant in castris 28 statim Iosue filius Nun minister Mosi et electus e pluribus ait domine mi Moses prohibe eos 29 at ille quid inquit aemularis pro me quis tribuat ut omnis populus prophetet et det eis Dominus spiritum suum

1 Samuel 10:10

10 veneruntque ad praedictum collem et ecce cuneus prophetarum obvius ei et insilivit super eum spiritus Dei et prophetavit in medio eorum

2 Samuel 23:2

2 spiritus Domini locutus est per me et sermo eius per linguam meam

Isaiah 28:11

11 in loquella enim labii et lingua altera loquetur ad populum istum

Isaiah 59:21

21 hoc foedus meum cum eis dicit Dominus spiritus meus qui est in te et verba mea quae posui in ore tuo non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui dixit Dominus amodo et usque in sempiternum

Jeremiah 1:7-9

7 et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia quae mittam te ibis et universa quaecumque mandavero tibi loqueris 8 ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum ut eruam te dicit Dominus 9 et misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit Dominus ad me ecce dedi verba mea in ore tuo

Jeremiah 6:11

11 idcirco furore Domini plenus sum laboravi sustinens effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul vir enim cum muliere capietur senex cum pleno dierum

Ezekiel 3:11

11 et vade ingredere ad transmigrationem ad filios populi tui et loqueris ad eos et dices eis haec dicit Dominus Deus si forte audiant et quiescant

Micah 3:8

8 verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini iudicio et virtute ut adnuntiem Iacob scelus suum et Israhel peccatum suum

Matthew 10:19

19 cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini

Mark 16:17

17 signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novis

Luke 1:15

15 erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae

Luke 1:41

41 et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth

Luke 1:67

67 et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens

Luke 4:1

1 Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum

Luke 12:12

12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quae oporteat dicere

Luke 21:15

15 ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri

John 14:26

26 paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis

John 20:22

22 hoc cum dixisset insuflavit et dicit eis accipite Spiritum Sanctum

Acts 1:5

5 quia Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies

Acts 1:8

8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae

Acts 2:11

11 Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei

Acts 4:8

8 tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores

Acts 4:31

31 et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia

Acts 6:3

3 considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus

Acts 6:5

5 et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum

Acts 6:8

8 Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo

Acts 7:55

55 cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei

Acts 9:17

17 et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto

Acts 10:46

46 audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum

Acts 11:15

15 cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio

Acts 11:24

24 quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino

Acts 13:9

9 Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eum

Acts 13:52

52 discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto

Acts 19:6

6 et cum inposuisset illis manum Paulus venit Spiritus Sanctus super eos et loquebantur linguis et prophetabant

Romans 15:13

13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti

1 Corinthians 12:10

10 alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum

1 Corinthians 12:28-30

28 et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum 29 numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores 30 numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur

1 Corinthians 13:1

1 si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens

1 Corinthians 13:8

8 caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur

1 Corinthians 14:5

5 volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat

1 Corinthians 14:18

18 gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor

1 Corinthians 14:21-23

21 in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus 22 itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus 23 si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis

1 Corinthians 14:26-32

26 quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant 27 sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur 28 si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo 29 prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent 30 quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat 31 potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur 32 et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt

Ephesians 3:19

19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei

Ephesians 5:18

18 et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu

Ephesians 6:18

18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis

1 Peter 1:12

12 quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vos Spiritu Sancto misso de caelo in quae desiderant angeli prospicere

2 Peter 1:21

21 non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.