Acts 27:38 Cross References - Vulgate

38 et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in mare

Job 2:4

4 cui respondens Satan ait pellem pro pelle et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua

Jonah 1:5

5 et timuerunt nautae et clamaverunt viri ad deum suum et miserunt vasa quae erant in navi in mare ut adleviaretur ab eis et Iona descendit ad interiora navis et dormiebat sopore gravi

Matthew 6:25

25 ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum

Matthew 16:26

26 quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua

Acts 27:18-19

18 valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum fecerunt 19 et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt

Hebrews 12:1

1 ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.