Acts 19:10 Cross References - Vulgate

10 hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini Iudaei atque gentiles

Acts 16:6

6 transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia

Acts 18:4

4 :

Acts 18:11

11 sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei

Acts 19:8

8 introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei

Acts 19:22

22 mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi Timotheum et Erastum ipse remansit ad tempus in Asia

Acts 19:26-27

26 et videtis et auditis quia non solum Ephesi sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiunt 27 non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem venire sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputabitur sed et destrui incipiet maiestas eius quam tota Asia et orbis colit

Acts 20:18

18 qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim

Acts 20:20-21

20 quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos 21 testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum

Acts 20:31

31 propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum

Romans 1:16

16 non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco

Romans 10:12

12 non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum

Romans 10:18

18 sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum

1 Corinthians 1:22-24

22 quoniam et Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt 23 nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum gentibus autem stultitiam 24 ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam

Galatians 3:28

28 non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu

Colossians 3:11

11 ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus

2 Timothy 1:15

15 scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes

1 Peter 1:1

1 Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis Ponti Galatiae Cappadociae Asiae et Bithyniae

Revelation 1:4

4 Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt

Revelation 1:11

11 dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.