Acts 14:8 Cross References - Vulgate

8 et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat

John 5:3-5

3 in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum 4 :5 erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua

John 5:7

7 respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descendit

John 9:1-2

1 et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate 2 et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur

Acts 3:2

2 et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templum

Acts 4:9

9 si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.