Acts 13:38 Cross References - Vulgate

38 notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari

Psalms 32:1

1 David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum

Psalms 130:4

4 quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi

Psalms 130:7

7 quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio

Jeremiah 31:34

34 et non docebunt ultra vir proximum suum et vir fratrem suum dicens cognoscite Dominum omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum ait Dominus quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non ero memor amplius

Ezekiel 36:32

32 non propter vos ego faciam ait Dominus Deus notum sit vobis confundimini et erubescite super viis vestris domus Israhel

Daniel 3:18

18 quod si noluerit notum tibi sit rex quia deos tuos non colimus et statuam auream quam erexisti non adoramus

Daniel 9:24

24 septuaginta ebdomades adbreviatae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam ut consummetur praevaricatio et finem accipiat peccatum et deleatur iniquitas et adducatur iustitia sempiterna et impleatur visio et prophetes et unguatur sanctus sanctorum

Micah 7:18-20

18 quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae non inmittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est 19 revertetur et miserebitur nostri deponet iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra 20 dabis veritatem Iacob misericordiam Abraham quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis

Zechariah 13:1

1 in die illa erit fons patens domus David et habitantibus Hierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae

Luke 24:47

47 et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma

John 1:29

29 altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi

Acts 2:14

14 stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea

Acts 2:38

38 Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus

Acts 4:10

10 notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus

Acts 5:31

31 hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum

Acts 10:43

43 huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum

Acts 28:28

28 notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient

2 Corinthians 5:18-21

18 omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis 19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis 20 pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo 21 eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso

Ephesians 1:7

7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius

Ephesians 4:32

32 estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis

Colossians 1:14

14 in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum

Hebrews 8:6

6 nunc autem melius sortitus est ministerium quanto et melioris testamenti mediator est quod in melioribus repromissionibus sanctum est

Hebrews 8:12-13

12 quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor 13 dicendo autem novum veteravit prius quod autem antiquatur et senescit prope interitum est

Hebrews 9:9-14

9 quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem 10 solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis 11 Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis 12 neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa 13 si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis 14 quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi

Hebrews 9:22

22 et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio

Hebrews 10:4-18

4 inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata 5 ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi 6 holocaustomata et pro peccato non tibi placuit 7 tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam 8 superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur 9 tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat 10 in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel 11 et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata 12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei 13 de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum pedum eius 14 una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos 15 contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit 16 hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas 17 et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor amplius 18 ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato

1 John 2:1-2

1 filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum 2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi

1 John 2:12

12 scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.