Acts 12:19 Cross References - Vulgate

19 Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset inquisitione facta de custodibus iussit eos duci descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commoratus est

1 Samuel 23:14

14 morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte solitudinis Ziph quaerebat tamen eum Saul cunctis diebus et non tradidit eum Deus in manus eius

1 Kings 20:43

43 reversus est igitur rex Israhel in domum suam audire contemnens et furibundus venit Samariam

Esther 6:12

12 reversus est Mardocheus ad ianuam palatii et Aman festinavit ire in domum suam lugens et operto capite

Psalms 37:32-33

32 sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum 33 Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur

Jeremiah 36:26

26 et praecepit rex Hieremahel filio Ammelech et Saraiae filio Ezrihel et Selemiae filio Abdehel ut conprehenderent Baruch scribam et Hieremiam prophetam abscondit autem eos Dominus

Daniel 2:11-13

11 sermo enim quem tu rex quaeris gravis est nec repperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis exceptis diis quorum non est cum hominibus conversatio 12 quo audito rex in furore et in ira magna praecepit ut perirent omnes sapientes Babylonis 13 et egressa sententia sapientes interficiebantur quaerebaturque Danihel et socii eius ut perirent

Matthew 2:13

13 qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum

Matthew 2:16

16 tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis

Matthew 28:11-15

11 quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant 12 et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus 13 dicentes dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus 14 et si hoc auditum fuerit a praeside nos suadebimus ei et securos vos faciemus 15 at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem

John 12:10-11

10 cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent 11 quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum

Acts 8:40

40 Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream

Acts 12:4

4 quem cum adprehendisset misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum volens post pascha producere eum populo

Acts 12:6

6 cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et custodes ante ostium custodiebant carcerem

Acts 16:27

27 expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos

Acts 21:8

8 alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in domum Philippi evangelistae qui erat de septem mansimus apud eum

Acts 25:13

13 et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum

Acts 27:42

42 militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeret

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.