Acts 10:7 Cross References - Vulgate

7 et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant

Genesis 24:1-10

1 erat autem Abraham senex dierumque multorum et Dominus in cunctis benedixerat ei 2 dixitque ad servum seniorem domus suae qui praeerat omnibus quae habebat pone manum tuam subter femur meum 3 ut adiurem te per Dominum Deum caeli et terrae ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananeorum inter quos habito 4 sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac 5 respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es 6 dixit Abraham cave nequando reducas illuc filium meum 7 Dominus Deus caeli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae qui locutus est mihi et iuravit dicens semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo 8 sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis iuramento filium tantum meum ne reducas illuc 9 posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi super sermone hoc 10 tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem Nahor

Genesis 24:52

52 quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum

Judges 7:10

10 sin autem solus ire formidas descendat tecum Phara puer tuus

1 Samuel 14:6-7

6 dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum veni transeamus ad stationem incircumcisorum horum si forte faciat Dominus pro nobis quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis 7 dixitque ei armiger suus fac omnia quae placent animo tuo perge quo cupis ero tecum ubicumque volueris

Matthew 8:9-10

9 nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit 10 audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel

Luke 3:14

14 interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris

Acts 10:1-2

1 vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio cohortis quae dicitur Italica 2 religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper

1 Timothy 6:2

2 qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare

Philemon 1:16

16 iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.