2 Timothy 2:20 Cross References - Vulgate

20 in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam

Exodus 27:3

3 faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere fabricabis

Ezra 1:6

6 universique qui erant in circuitu adiuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis in substantia in iumentis in supellectili exceptis his quae sponte obtulerunt

Ezra 6:5

5 sed et vasa templi Dei aurea et argentea quae Nabuchodonosor tulerat de templo Hierusalem et adtulerat ea in Babylonem reddantur et referantur in templo Hierusalem in locum suum quae et posita sunt in templo Dei

Lamentations 4:2

2 BETH filii Sion incliti et amicti auro primo quomodo reputati sunt in vasa testea opus manuum figuli

Daniel 5:2

2 praecepit ergo iam temulentus ut adferrentur vasa aurea et argentea quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo quod fuit in Hierusalem ut biberent in eis rex et optimates eius uxoresque eius et concubinae

Romans 9:21-23

21 an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam 22 quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum 23 ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam

1 Corinthians 3:9

9 Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis

1 Corinthians 3:16-17

16 nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis 17 si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos

2 Corinthians 4:7

7 habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis

Ephesians 2:22

22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu

1 Timothy 3:15

15 si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis

Hebrews 3:2-6

2 qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius 3 amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam 4 omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus 5 et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant 6 Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus

1 Peter 2:5

5 et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.