2 Timothy 1:16 Cross References - Vulgate

16 det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit

Nehemiah 5:19

19 memento mei Deus meus in bonum secundum omnia quae feci populo huic

Nehemiah 13:14

14 memento mei Deus meus pro hoc et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei et in caerimoniis eius

Nehemiah 13:22

22 dixi quoque Levitis ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandum diem sabbati et pro hoc ergo memento mei Deus meus et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum

Nehemiah 13:31

31 et in oblatione lignorum in temporibus constitutis et in primitiis memento mei Deus meus in bonum

Psalms 18:25

25 cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages

Psalms 37:26

26 tota die donat et commodat et semen eius in benedictione

Matthew 5:7

7 beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur

Matthew 10:41-42

41 qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet 42 et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam

Matthew 25:35-40

35 esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me 36 nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me 37 tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum 38 quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus 39 aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te 40 et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis

Acts 28:20

20 propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum

1 Corinthians 16:18

18 refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi sunt

2 Corinthians 9:12-14

12 quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino 13 per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes 14 et ipsorum obsecratione pro vobis desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis

Ephesians 6:20

20 pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui

2 Timothy 1:8

8 noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei

2 Timothy 1:18

18 det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti

2 Timothy 4:19

19 saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum

Philemon 1:7

7 gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater

Philemon 1:20

20 ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino

Hebrews 6:10

10 non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis

Hebrews 10:34

34 nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.