2 Samuel 24:14 Cross References - Vulgate

14 dixit autem David ad Gad artor nimis sed melius est ut incidam in manu Domini multae enim misericordiae eius sunt quam in manu hominis

Exodus 34:6-7

6 quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multae miserationis ac verus 7 qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens est qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem

1 Samuel 13:6

6 quod cum vidissent viri Israhel se in arto sitos adflictus est enim populus absconderunt se in speluncis et in abditis in petris quoque et in antris et in cisternis

2 Kings 6:15

15 consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus nuntiavitque ei dicens eheu eheu domine mi quid faciemus

2 Kings 13:3-7

3 iratusque est furor Domini contra Israhel et tradidit eos in manu Azahelis regis Syriae et in manu Benadad filii Azahel cunctis diebus 4 deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini et audivit eum Dominus vidit enim angustiam Israhel qua adtriverat eos rex Syriae 5 et dedit Dominus Israheli salvatorem et liberatus est de manu Syriae habitaveruntque filii Israhel in tabernaculis suis sicut heri et nudius tertius 6 verumtamen non recesserunt a peccatis domus Hieroboam qui peccare fecit Israhel in ipsis ambulaverunt siquidem et lucus permansit in Samaria 7 et non sunt derelicti Ioachaz de populo nisi quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum interfecerat enim eos rex Syriae et redegerat quasi pulverem in tritura areae

1 Chronicles 21:13

13 et dixit David ad Gad ex omni parte me angustiae premunt sed melius mihi est ut incidam in manus Domini quia multae sunt miserationes eius quam in manus hominum

2 Chronicles 28:5-9

5 tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syriae qui percussit eum magnamque praedam de eius cepit imperio et adduxit in Damascum manibus quoque regis Israhel traditus est et percussus plaga grandi 6 occiditque Phacee filius Romeliae de Iuda centum viginti milia in die uno omnes viros bellatores eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum 7 eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Masiam filium regis et Ezricam ducem domus eius Helcanam quoque secundum a rege 8 ceperuntque filii Israhel de fratribus suis ducenta milia mulierum puerorum et puellarum et infinitam praedam pertuleruntque eam in Samariam 9 ea tempestate erat ibi propheta Domini nomine Oded qui egressus obviam exercitui venientium in Samariam dixit eis ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Iudam tradidit eos manibus vestris et occidistis illos atrociter ita ut caelum pertingeret vestra crudelitas

Psalms 51:1

1 victori canticum David cum venisset ad eum Nathan propheta quando ingressus est ad Bethsabee miserere mei Deus secundum misericordiam tuam iuxta multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas

Psalms 86:5

5 tu enim es Domine bonus et propitiabilis et multus misericordia omnibus qui invocant te

Psalms 86:15

15 tu autem Domine Deus misericors et clemens patiens et multae misericordiae et verus

Psalms 103:8-14

8 notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas 9 misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis 10 non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur 11 non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis 12 quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum 13 quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra 14 sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se

Psalms 106:41-42

41 iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam 42 et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos

Psalms 119:156

156 misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me

Psalms 130:4

4 quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi

Psalms 145:9

9 heth clemens et misericors Dominus patiens et multae miserationis

Proverbs 12:10

10 novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia

Isaiah 47:6

6 iratus sum super populum meum contaminavi hereditatem meam et dedi eos in manu tua non posuisti eis misericordias super senem adgravasti iugum tuum valde

Isaiah 55:7

7 derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et revertatur ad Dominum et miserebitur eius et ad Deum nostrum quoniam multus est ad ignoscendum

Jonah 4:2

2 et oravit ad Dominum et dixit obsecro Domine numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis scio enim quia tu Deus clemens et misericors es patiens et multae miserationis et ignoscens super malitia

Micah 7:18

18 quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae non inmittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est

Zechariah 1:15

15 et ira magna ego irascor super gentes opulentas quia ego iratus sum parum ipsi vero adiuverunt in malum

John 12:27

27 nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc

Philippians 1:23

23 coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis melius

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.