2 Samuel 22:11 Cross References - Vulgate

11 et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti

Genesis 3:24

24 eiecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae

Exodus 25:19

19 cherub unus sit in latere uno et alter in altero

1 Samuel 4:4

4 misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii Heli cum arca foederis Domini Ofni et Finees

Psalms 18:10

10 et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti

Psalms 68:17

17 ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum

Psalms 80:1

1 ante Efraim et Beniamin et Manasse suscita fortitudinem tuam et veni ut salvos facias nos

Psalms 99:1

1 Dominus regnavit commoveantur populi sessor cherubin concutiatur terra

Psalms 104:3

3 amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut pellem

Psalms 139:9

9 si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris

Ezekiel 9:3

3 et gloria Domini Israhel adsumpta est de cherub quae erat super eum ad limen domus et vocavit virum qui indutus erat lineis et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis

Ezekiel 10:2-14

2 et dixit ad virum qui indutus erat lineis et ait ingredere in medio rotarum quae sunt subtus cherub et imple manum tuam prunis ignis quae sunt inter cherubin et effunde super civitatem ingressusque est in conspectu meo 3 cherubin autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir et nubes implevit atrium interius 4 et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus et repleta est domus nube et atrium repletum est splendore gloriae Domini 5 et sonitus alarum cherubin audiebatur usque ad atrium exterius quasi vox Dei omnipotentis loquentis 6 cumque praecepisset viro qui indutus erat lineis dicens sume ignem de medio rotarum quae sunt inter cherubin ingressus ille stetit iuxta rotam 7 et extendit cherub manum de medio cherubin ad ignem qui erat inter cherubin et sumpsit et dedit in manus eius qui indutus erat lineis qui accipiens egressus est 8 et apparuit in cherubin similitudo manus hominis subtus pinnas eorum 9 et vidi et ecce quattuor rotae iuxta cherubin rota una iuxta cherub unum et rota alia iuxta cherub unum species autem erat rotarum quasi visio lapidis chrysoliti 10 et aspectus earum similitudo una quattuor quasi sit rota in medio rotae 11 cumque ambularent in quattuor partes gradiebantur non revertebantur ambulantes sed ad locum ad quem ire declinabat quae prima erat sequebantur et ceterae nec convertebantur 12 et omne corpus earum et colla et manus et pinnae et circuli plena erant oculis in circuitu quattuor rotarum 13 et rotas istas vocavit volubiles audiente me 14 quattuor autem facies habebat unum facies una facies cherub et facies secunda facies hominis et in tertio facies leonis et in quarto facies aquilae

Hebrews 1:14

14 nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.