2 Samuel 15:14 Cross References - Vulgate

14 et ait David servis suis qui erant cum eo in Hierusalem surgite fugiamus neque enim erit nobis effugium a facie Absalom festinate egredi ne forte veniens occupet nos et inpellat super nos ruinam et percutiat civitatem in ore gladii

2 Samuel 12:11

11 itaque haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius

2 Samuel 19:9

9 omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israhel dicens rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum ipse salvavit nos de manu Philisthinorum et nunc fugit de terra propter Absalom

2 Samuel 23:16-17

16 inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat iuxta portam et adtulerunt ad David at ille noluit bibere sed libavit illam Domino 17 dicens propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam noluit ergo bibere haec fecerunt tres robustissimi

Psalms 3:1-8

1 canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me 2 multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper 3 tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum 4 voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper 5 ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me 6 non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus 7 quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti 8 Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper

Psalms 51:18

18 benefac Domine in voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem

Psalms 55:3-11

3 a voce inimici a facie persequentis impii quoniam proiecerunt super me iniquitatem et in furore adversabantur mihi 4 cor meum doluit in vitalibus meis et terrores mortis ceciderunt super me 5 timor et tremor venit super me et operuit me caligo 6 et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam 7 ut procul abeam et commorer in deserto semper 8 festinabo ut salver ab spiritu tempestatis et turbinis 9 praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate 10 die et nocte circumeuntes muros eius scelus et dolorem in medio eius 11 insidiae in vitalibus eius et non recedet de plateis eius damnum et fraudulentia

Psalms 137:5-6

5 si oblitus fuero tui Hierusalem in oblivione sit dextera mea 6 adhereat lingua mea gutturi meo si non recordatus fuero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae

Ezekiel 46:18

18 et non accipiet princeps de hereditate populi per violentiam et de possessione eorum sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua

Matthew 11:12

12 a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud

Luke 10:15

15 et tu Capharnaum usque in caelum exaltata usque ad infernum demergeris

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.