2 Peter 2:3 Cross References - Vulgate

3 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat

Deuteronomy 24:17

17 non pervertes iudicium advenae et pupilli nec auferes pignoris loco viduae vestimentum

Deuteronomy 32:35

35 mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes eorum iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora

Psalms 18:44

44 populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi

Psalms 66:3

3 omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo semper

Psalms 81:15

15 qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo

Isaiah 5:19

19 qui dicitis festinet et cito veniat opus eius ut videamus et adpropiet et veniat consilium Sancti Israhel et sciemus illud

Isaiah 30:13-14

13 propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens et requisita in muro excelso quoniam subito dum non speratur veniet contritio eius 14 et comminuetur sicut conteritur lagoena figuli contritione pervalida et non invenietur de fragmentis eius testa in qua portetur igniculus de incendio aut hauriatur parum aquae de fovea

Isaiah 56:11

11 et canes inpudentissimi nescierunt saturitatem ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam omnes in viam suam declinaverunt unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum

Isaiah 60:22

22 minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam ego Dominus in tempore eius subito faciam istud

Jeremiah 6:13

13 a minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum

Jeremiah 8:10

10 propterea dabo mulieres eorum exteris agros eorum heredibus quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium

Ezekiel 13:19

19 et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmen panis ut interficerent animas quae non moriuntur et vivificarent animas quae non vivunt mentientes populo meo credenti mendaciis

Micah 3:11

11 principes eius in muneribus iudicabant et sacerdotes eius in mercede docebant et prophetae eius in pecunia divinabant et super Dominum requiescebant dicentes numquid non Dominus in medio nostrum non venient super nos mala

Habakkuk 3:3

3 Deus ab austro veniet et Sanctus de monte Pharan semper operuit caelos gloria eius et laudis eius plena est terra

Malachi 1:10

10 quis est in vobis qui claudat ostia et incendat altare meum gratuito non est mihi voluntas in vobis dicit Dominus exercituum et munus non suscipiam de manu vestra

Luke 18:8

8 dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra

Luke 20:20

20 et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis

Luke 22:47

47 adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum

John 2:16

16 et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis

Romans 16:18

18 huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium

2 Corinthians 2:17

17 non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur

2 Corinthians 12:17-18

17 numquid per aliquem eorum quos misi ad vos circumveni vos 18 rogavi Titum et misi cum illo fratrem numquid Titus vos circumvenit nonne eodem spiritu ambulavimus nonne hisdem vestigiis

1 Thessalonians 2:5

5 neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est

1 Thessalonians 5:3

3 cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient

1 Timothy 3:3

3 non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum

1 Timothy 3:8

8 diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes

1 Timothy 6:5

5 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem

Titus 1:7

7 oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum

Titus 1:11

11 quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia

1 Peter 2:8

8 et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt

1 Peter 5:2

2 pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie

2 Peter 1:16

16 non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam sed speculatores facti illius magnitudinis

2 Peter 2:1

1 fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem

2 Peter 2:9

9 novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare

2 Peter 2:14-15

14 oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filii 15 derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit

Jude 1:4

4 subintroierunt enim quidam homines qui olim praescripti sunt in hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes

Jude 1:7

7 sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram factae sunt exemplum ignis aeterni poenam sustinentes

Jude 1:11

11 vae illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt

Jude 1:15

15 facere iudicium contra omnes et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus duris quae locuti sunt contra eum peccatores impii

Revelation 18:11-13

11 et negotiatores terrae flebunt et lugebunt super illam quoniam merces eorum nemo emet amplius 12 mercem auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritis et byssi et purpurae et serici et cocci et omne lignum thyinum et omnia vasa eboris et omnia vasa de lapide pretioso et aeramento et ferro et marmore 13 et cinnamomum et amomum et odoramentorum et unguenti et turis et vini et olei et similae et tritici et iumentorum et ovium et equorum et raedarum et mancipiorum et animarum hominum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.