2 Kings 9:35 Cross References - Vulgate

35 cumque issent ut sepelirent eam non invenerunt nisi calvariam et pedes et summas manus

Job 31:3

3 numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus iniustitiam

Ecclesiastes 6:3

3 si genuerit quispiam centum et vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantiae suae sepulturaque careat de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus

Isaiah 14:18-20

18 omnes reges gentium universi dormierunt in gloria vir in domo sua 19 tu autem proiectus es de sepulchro tuo quasi stirps inutilis pollutus et obvolutus qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad fundamenta laci quasi cadaver putridum 20 non habebis consortium neque cum eis in sepultura tu enim terram disperdisti tu populum occidisti non vocabitur in aeternum semen pessimorum

Jeremiah 22:19

19 sepultura asini sepelietur putrefactus et proiectus extra portas Hierusalem

Jeremiah 36:30

30 propterea haec dicit Dominus contra Ioachim regem Iuda non erit ex eo qui sedeat super solium David et cadaver eius proicietur ad aestum per diem et ad gelu per noctem

Acts 12:23

23 confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.