2 Kings 2:12 Cross References - Vulgate

12 Heliseus autem videbat et clamabat pater mi pater mi currus Israhel et auriga eius et non vidit eum amplius adprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes

2 Kings 13:14

14 Heliseus autem aegrotabat infirmitate qua et mortuus est descenditque ad eum Ioas rex Israhel et flebat coram eo dicebatque pater mi pater mi currus Israhel et auriga eius

Job 1:20-21

20 tunc surrexit Iob et scidit tunicam suam et tonso capite corruens in terram adoravit 21 et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum

Job 22:30

30 salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum

Proverbs 11:11

11 benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur

Proverbs 30:4

4 quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti

Ecclesiastes 7:19

19 sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis

Ecclesiastes 9:16-18

16 et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine quomodo ergo sapientia pauperis contempta est et verba eius non sunt audita 17 verba sapientium audiuntur in silentio plus quam clamor principis inter stultos 18 melior est sapientia quam arma bellica et qui in uno peccaverit multa bona perdet

Isaiah 37:4

4 si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et obprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem pro reliquiis quae reppertae sunt

Isaiah 37:15

15 et oravit Ezechias ad Dominum dicens

Isaiah 37:21

21 et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec dicit Dominus Deus Israhel pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum

Isaiah 57:1-2

1 iustus perit et nemo est qui recogitet in corde suo et viri misericordiae colliguntur quia non est qui intellegat a facie enim malitiae collectus est iustus 2 veniat pax requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua

Mark 16:19

19 et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei

Luke 2:15

15 et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis

Luke 24:51

51 et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum

John 3:13

13 et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo

Acts 1:9

9 et cum haec dixisset videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum

Acts 8:2

2 curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum

Acts 27:24

24 dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum

2 Corinthians 5:2

2 nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientes

2 Corinthians 5:4

4 nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita

Ephesians 4:8

8 propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus

Revelation 11:12

12 et audierunt vocem magnam de caelo dicentem illis ascendite huc et ascenderunt in caelum in nube et viderunt illos inimici eorum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.