2 Kings 24:13 Cross References - Vulgate

13 et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regiae et concidit universa vasa aurea quae fecerat Salomon rex Israhel in templo Domini iuxta verbum Domini

1 Kings 7:48-50

48 fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini altare aureum et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream 49 et candelabra aurea quinque ad dexteram et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro primo et quasi lilii flores et lucernas desuper aureas et forcipes aureos 50 et hydrias et fuscinulas et fialas et mortariola et turibula de auro purissimo et cardines ostiorum domus interioris sancti sanctorum et ostiorum domus templi ex auro erant

2 Kings 20:17

17 ecce dies venient et auferentur omnia quae sunt in domo tua et quae condiderunt patres tui usque in diem hanc in Babylone non remanebit quicquam ait Dominus

2 Kings 25:13-15

13 columnas autem aereas quae erant in templo Domini et bases et mare aereum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et transtulerunt aes omnium in Babylonem 14 ollas quoque aereas et trullas et tridentes et scyphos et omnia vasa aerea in quibus ministrabant tulerunt 15 necnon turibula et fialas quae aurea aurea et quae argentea argentea tulit princeps militiae

2 Chronicles 4:7-22

7 fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua iussa erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris 8 necnon et mensas decem posuitque eas in templo quinque a dextris et quinque a sinistris fialas quoque aureas centum 9 fecit etiam atrium sacerdotum et basilicam grandem et ostia in basilica quae texit aere 10 porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem 11 fecit autem Hiram lebetas quoque et creagras et fialas et conplevit omne opus regis in domo Dei 12 hoc est columnas duas et epistylia et capita et quasi quaedam retiacula quae capita tegerent super epistylia 13 malagranata quoque quadringenta et retiacula duo ita ut bini ordines malagranatorum singulis retiaculis iungerentur quae protegerent epistylia et capita columnarum 14 bases etiam fecit et concas quas superposuit basibus 15 mare unum bovesque duodecim sub mari 16 et lebetas et creagras et fialas omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater eius in domo Domini ex aere mundissimo 17 in regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Socchoth et Saredatha 18 erat autem multitudo vasorum innumerabilis ita ut ignoraretur pondus aeris 19 fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis 20 candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimo 21 et florentia quaedam et lucernas et forcipes aureos omnia de auro mundissimo facta sunt 22 thymiamateria quoque et turibula et fialas et mortariola ex auro purissimo et ostia celavit templi interioris id est in sancto sanctorum et ostia templi forinsecus aurea sicque conpletum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini

Ezra 1:7-11

7 rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini quae tulerat Nabuchodonosor de Hierusalem et posuerat ea in templo dei sui 8 protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mitridatis filii Gazabar et adnumeravit ea Sasabassar principi Iudae 9 et hic est numerus eorum fialae aureae triginta fialae argenteae mille cultri viginti novem scyphi aurei triginta 10 scyphi argentei secundi quadringenti decem vasa alia mille 11 omnia vasa aurea et argentea quinque milia quadringenta universa tulit Sasabassar cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Hierusalem

Isaiah 39:6

6 ecce dies venient et auferentur omnia quae in domo tua sunt et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in Babylonem non relinquetur quicquam dicit Dominus

Jeremiah 20:5

5 et dabo universam substantiam civitatis huius et omnem laborem eius omneque pretium et cunctos thesauros regum Iuda dabo in manu inimicorum eorum et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem

Jeremiah 27:16-21

16 et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens haec dicit Dominus nolite audire verba prophetarum vestrorum qui prophetant vobis dicentes ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito mendacium enim prophetant vobis 17 nolite ergo audire eos sed servite regi Babylonis ut vivatis quare datur haec civitas in solitudinem 18 et si prophetae sunt et est verbum Domini in eis occurrant Domino exercituum ut non veniant vasa quae derelicta fuerant in domum Domini et in domum regis Iuda et in Hierusalem in Babylonem 19 quia haec dicit Dominus exercituum ad columnas et ad mare et ad bases et ad reliqua vasorum quae remanserunt in civitate hac 20 quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis cum transferret Iechoniam filium Ioachim regem Iuda de Hierusalem in Babylonem et omnes optimates Iuda et Hierusalem 21 quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ad vasa quae derelicta sunt in domum Domini et in domum regis Iuda et Hierusalem

Jeremiah 28:3-4

3 adhuc duo anni dierum et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa Domini quae tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto et transtulit ea in Babylonem 4 et Iechoniam filium Ioachim regem Iuda et omnem transmigrationem Iudae qui ingressi sunt in Babylonem ego convertam ad locum istum ait Dominus conteram enim iugum regis Babylonis

Jeremiah 28:6

6 et ait Hieremias propheta amen sic faciat Dominus suscitet Dominus verba tua quae prophetasti ut referantur vasa in domum Domini et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum

Daniel 5:2-3

2 praecepit ergo iam temulentus ut adferrentur vasa aurea et argentea quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo quod fuit in Hierusalem ut biberent in eis rex et optimates eius uxoresque eius et concubinae 3 tunc adlata sunt vasa aurea quae asportaverat de templo quod fuerat in Hierusalem et biberunt in eis rex et optimates eius uxores et concubinae illius

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.