2 Kings 20:8 Cross References - Vulgate

8 dixerat autem Ezechias ad Esaiam quod erit signum quia Dominus me sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum Domini

Judges 6:17

17 et ille si inveni inquit gratiam coram te da mihi signum quod tu sis qui loquaris ad me

Judges 6:37-40

37 ponam vellus hoc lanae in area si ros in solo vellere fuerit et in omni terra siccitas sciam quod per manum meam sicut locutus es liberabis Israhel 38 factumque est ita et de nocte consurgens expresso vellere concam rore conplevit 39 dixitque rursus ad Dominum ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel temptavero signum quaerens in vellere oro ut solum vellus siccum sit et omnis terra rore madens 40 fecitque Dominus nocte illa ut postulaverat et fuit siccitas in solo vellere et ros in omni terra

2 Kings 19:29

29 tibi autem Ezechia hoc erit signum comede hoc anno quod reppereris in secundo autem anno quae sponte nascuntur porro in anno tertio seminate et metite plantate vineas et comedite fructum earum

2 Kings 20:5

5 revertere et dic Ezechiae duci populi mei haec dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam et ecce sanavi te die tertio ascendes templum Domini

Isaiah 7:11

11 pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra

Isaiah 7:14

14 propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitis nomen eius Emmanuhel

Isaiah 38:22

22 et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini

Hosea 6:2

2 quia ipse cepit et sanabit nos percutiet et curabit nos

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.