2 Kings 17:14 Cross References - Vulgate

14 qui non audierunt sed induraverunt cervicem suam iuxta cervicem patrum suorum qui noluerunt oboedire Domino Deo suo

Exodus 32:9

9 rursumque ait Dominus ad Mosen cerno quod populus iste durae cervicis sit

Deuteronomy 1:32

32 et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro

Deuteronomy 31:27

27 ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam adhuc vivente me et ingrediente vobiscum semper contentiose egistis contra Dominum quanto magis cum mortuus fuero

2 Chronicles 36:13

13 a rege quoque Nabuchodonosor recessit qui adiuraverat eum per Deum et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israhel

Psalms 78:22

22 et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis

Psalms 78:32

32 si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum

Psalms 106:24

24 dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret

Proverbs 29:1

1 viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur

Isaiah 48:4

4 scivi enim quia durus es tu et nervus ferreus cervix tua et frons tua aerea

Jeremiah 7:26

26 et non audierunt me nec inclinaverunt aurem suam sed induraverunt cervicem et peius operati sunt quam patres eorum

Acts 7:51

51 dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos

Romans 2:4-5

4 an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit 5 secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei

Hebrews 3:7-8

7 quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis 8 nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto

Hebrews 3:12

12 videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.