2 Kings 17:10 Cross References - Vulgate

10 feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosum

Exodus 34:13

13 sed aras eorum destrue confringe statuas lucosque succide

Leviticus 26:1

1 ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et sculptile nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum ego enim sum Dominus Deus vester

Deuteronomy 12:2-3

2 subvertite omnia loca in quibus coluerunt gentes quas possessuri estis deos suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum 3 dissipate aras earum et confringite statuas lucos igne conburite et idola comminuite disperdite nomina eorum de locis illis

Deuteronomy 16:21

21 non plantabis lucum et omnem arborem iuxta altare Domini Dei tui

1 Kings 14:23

23 aedificaverunt enim et ipsi sibi aras et statuas et lucos super omnem collem excelsum et subter omnem arborem frondosam

2 Kings 16:4

4 immolabat quoque victimas et adolebat incensum in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso

Isaiah 57:5

5 qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum immolantes parvulos in torrentibus subter inminentes petras

Micah 5:14

14 et evellam lucos tuos de medio tui et conteram civitates tuas

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.