32 in diebus illis coepit Dominus taedere super Israhel percussitque eos Azahel in universis finibus Israhel
2 Kings 10:32 Cross References - Vulgate
1 Kings 19:17
17 et erit quicumque fugerit gladium Azahel occidet eum Hieu et qui fugerit gladium Hieu interficiet eum Heliseus
2 Kings 8:12
12 cui Azahel ait quare dominus meus flet at ille respondit quia scio quae facturus sis filiis Israhel mala civitates eorum munitas igne succendes et iuvenes eorum interficies gladio et parvulos eorum elides et praegnantes divides
2 Kings 13:22
22 igitur Azahel rex Syriae adflixit Israhel cunctis diebus Ioachaz
2 Kings 13:25
25 porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad filii Azahel quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure proelii tribus vicibus percussit eum Ioas et reddidit civitates Israheli
2 Kings 14:25
25 ipse restituit terminos Israhel ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis iuxta sermonem Domini Dei Israhel quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam qui erat de Geth quae est in Opher